monumenta.ch > Plinius > sectio 32

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 32, 32
{XIV} Geminus similiter victus in aquis terraque et testudinum effectusque par, honore habendo vel propter excellens in usu pretium figuraeque proprietatem. sunt ergo testudinum genera terrestres, marinae, lutariae et quae in dulci aqua vivunt. has quidam e Graecis emydas appellant.